- CHALCIS
- I.CHALCISGraece Χαλκὶς, nomen avis, ἀπὸ τῆς χάλκης; quibusdam noctua est, quae Graecis γλαῦξ. Item piscis, et serpentis, quibus similiter non tam a patria, quam a colore coeurleo, de quo diximus supra in voce Calcha, illud haesit. Et quidem Chalcidem ubique vocat Plinius, id serpentis genus, quod sepem alii dixêre, ex Graeco σήψ. Nicander in Theriacis,Σῆπά γε μην πεδανοῖσιν ὅμην σαύροισιν ἀλύξεις.Vide Salmas. ad Solin. p. 1161.II.CHALCISOppidum primatium Euboeae, quae et ipsa quondam sic appellata, aere primum ibi repertô, ut Plin. l. 4. c. 12. observat. Avulsa est a Boeotia, modicô interfluente Euripô, de quo postea. Saevissime eam aestate candere Colum. l. 1. c. 4. scribit. De nomine Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 13. Nec a fabulosa Chalcide A- sopi silia dicta videtur, nec a monte Chalcide, nec ab aete primum ibi reperto, quae fama est valde incerta: Sed a Phoenicio Chhalakin, quasi divisiones dixeris: Quia putatur Euboea continenti quondam haesisse, et matis irrumpentis impetu esse abscissa, inter Euboeae Chalcidem, et Aulidem Boeotiae, quae tam angustô fretô ab invicem divisae sunt, ut intermediô ponte aliquando iunctae fuerint. Ephorus, ubi de Boeotia: Τὴ Εὔβοιαν τρόπον τινὰ μέρος αὐ τῆσ πεποίηκεν ὁ Εὔριπος, οὕτω ςτενὸς ὢν, καὶ γεφυρα?῀ συνεζευλμ`νος πρὸς αὐτην` διπλέθρῳ, Euboeam Boeotiae partem aliquô modô facit Euripus, qui ita angustus est, ut duorum iugerum ponte iungatur. Strabo, l. 10. de eodem Eurip: Ε῎ςτι δ᾿ ἐπ᾿ αὐτῷ γεφύρα δίπλεθρος: πύργος δ᾿ ἐκατέρωθεν ἐφέςτηκεν ὁ μὲν ἐκ τῆς Καλχίδος, ὁ δ᾿ ἐκ τῆς Βοιωτίας, Illi duorum iugerum pons instratus est: turris autem utrinque exstat, una a Chalcide, altera a Boeotia. Plinius, loc. cit. Euboea et ipsa avulsa Boeotiae tam modicô interflueme Euripô, ut ponte iunga- tur. Quibus Procopius ita concinit, l. 4. de aedificiis Fustiniami: Euboea in mari obiecta est Graeciae, videtur autem olim abrupta esse; Quandoquidem prius una erat, quae post fretô est divulsa: Maris undosô fluxu hîc circa Chalcidem urbem cominentem perrumpente, et quod a terra deiectum est, in insulam redigente. Eius memmit Lucan. l. 2. v. 710.Arctior Euboicâ, qua Chalcida verberat, undâColonia Atheniensium fuit, hodieque una ex praecipuis Turcarum, in Archipelago, Vide infra. Inde Chalcidenses incolae, qui male audiebant, quod essent foedi puerorum amantes. Unde Chalcidissare locô adagii habebatur. Hesych. χαλκιδίζειν, ἀπὸ τῶ κατ᾿ Εὔβσιαν Χαλκιδέων. Τίθε ται δὲ καὶ ἐπὶ τῶ παιδεραςτούντων. Inde etiam Chalcidieus; quod inde est, aut eo pertinet. Virg. Eclog. 10. v. 50.Ibo et Chalcidicô quae sunt mihi condita versuCarmina, pastoris Siculâ modulabor avenâ.Ubi Chalcidicô versu designare videtur Euphorionis Chalcidensis carmen, quod inscripsit Hesiodum, ut Suidas auctor est. Idem Aen. l. 6. v. 17.Chalcidicâque levis tandem superadstitit arce.Sed ibi cumaeam arcem intelligit, Quod Cumas Campaniae in Italia civitatem Chalcidenses condiderint, unde in principio libri dixit: Euboicis Cumarum allabitur oris. Ubi Servium, si lubet, vide. Saevissime eam aestate candere Columella, l. 1. c. 4. scribit. Suidas Χαλκὶς ὄνομα πόλεως Εὐβοίας, καὶ εἶδος ὀρνέου. Quod habuit ex Homero, Il. ξ. v. 290.Ο῎ρνιθι λιγυρῇ εναλίγκος, ἥν τ᾿ εν ὄρεςςιΧαλκίδα κικλήσκουσι θεοὶ, ἄνδρες δὲ Κύμινδιν.Est urbs valde famosa et permunita, cum castro duplici ad Euripum, et Negroponte nunc dicitur; ex hac olim coloniae aliquot deductae sunt, quae nunc etiam Insulae, nomine Negroponte vocantur: sita autem est in plano, ubi mare in angustias arctatur et continenti ponte iungitur, quo in loco praeter aquarum cursus, ut in Niger, variis invicem fluctibus venti quoque ab utrisque tertae praealtis montibus, subiti ac procellosi iaciuntur, quare nec die nec nocte quies navibus datur. Urbi huic adiacensterritorium, admitabile aetis et ferri commune metallum continebat, quod tamen evanuit. Fuit autem haec urbs a Mahomete II. A. C. 1451. ingenti apparatu expugnata et Venetis erepta, Christianis foedâ strage affectis, hodieque sub Turcis cum tota Insula, quae nunc l' is le de Negropont. Distat urbs ipsa 30. milliar. a Thebis. Hinc Chalcidicae Ficus, quae a Chalcide advehebantur, apud Macrobium, l. 3. c. 20. ubi de generibus ficorum, bifera, Carica, Chalcidica alba nigra, Chia alba nigra. Et Chalcidici galli, quos magnopere commendârunt Veteres. Varro, l. 3. RR. c. 9. Nec tamen sequendum in seminio legendo Tanagricos, ac Medicos et Chalcidicos. Item Chalcidae Laurus, apud P. Statium, l. 4. Sylv. 3. v. 117.---- ---- ---- an sacris ab antrisProfert Chalcidicas Sybilla laurus.Cumanum est oraculum. Servius in Aen. l. 3. v. 441. Euboea Insula est, de cuius civitate Chalcide profecti sunt ad novas sedes quaerendis et haud longe a Baiis --- invenerunt vacuum littus, ubi visâ muliere gravidâ civitatem condiderunt, quae res fecundam fore ostendebat Rem publicam et eam Cumas vocaverunt. Unde apud eundem, l. 5. Sylv. 3. v. 182. Chalcidicum, est Cumanum, Sibyllinum. Casp. Barthius, Animadversion. ad Statium Part. 1. p. 36. 387. 485. Est et alia Chalcis agri Cotinthii oppidum. Tertia Aetoliae, Acheloô fluviô irrigata, prope fontes Eveni fluv. versus Athamanicam,quae etiam Hypochalcis dicta fuit alias, Strab. Quid nunc sit, non constat. Baudrand. Quatta Syriae a Monico Arabe condita. Ad Belum amnem, media inter Chelibonem et Antiochiam, a qua 35. milliar. distat ad Occasum. Est et Chalcis in Messapia Italiae urbs. Sunt et aliae a Stephano commemoratae, quem sis consule. Nicol. Lloydius De dissensione inter Andrios et Chalcidenses, ob Acanthum a Barbaris desertam, oborta, adi Plutarchum, Quaest. Graec. §. 30.III.CHALCIScognomen heroinae cuiusdam, nomine Combe, quae nupta viro centum pueros enixa est, unde Proverb.Tamquam Chalcid ca nobis peperit uxor.Item locus profundus, et cavus ad montem Atho. Steph. Item urbs Scythrae, unde Chalcitae, et regio Chalcitis. Item urbs Arabiae Felicis. Plin. l. 5. c. 26.IV.CHALCISpotens syriae urbs est, ad Septentrionem Libani montis sita, in tribu Nephthalim, a qua regnum Chalcidis sive Chalcidica regio nomen habet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.